

Epistola I ad Corinthos*
Caput 7: Versus 15
Non enim.Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium.In pace.Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.